hoc ego si patiar, tum me de tigride natam, tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor! cur non et specto pereuntem oculosque videndo conscelero? cur non tauros exhortor in illum 35 terrigenasque feros insopitumque draconem? di meliora velint! quamquam non ista precanda, sed facienda mihi.—prodamne ego regna parentis, atque ope nescio quis servabitur advena nostra, ut per me sospes sine me det lintea ventis 40 virque sit alterius, poenae Medea relinquar? si facere hoc aliamve potest praeponere nobis, occidat ingratus! sed non is vultus in illo, non ea nobilitas animo est, ea gratia formae, ut timeam fraudem meritique oblivia nostri. 45 et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes esse deos. quid tuta times? accingere et omnem pelle moram: tibi se semper debebit Iason, te face sollemni iunget sibi perque Pelasgas servatrix urbes matrum celebrabere turba. 50 ergo ego germanam fratremque patremque deosque et natale solum ventis ablata relinquam? nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus, frater adhuc infans; stant mecum vota sororis, maximus intra me deus est! non magna relinquam, 55 magna sequar: titulum servatae pubis Achivae notitiamque soli melioris et oppida, quorum hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum, quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis, Aesoniden mutasse velim, quo coniuge felix 60 et dis cara ferar et vertice sidera tangam. quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? 65 nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens per freta longa ferar; nihil illum amplexa verebor aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo.-- coniugiumne putas speciosaque nomina culpae inponis, Medea, tuae?—quin adspice, quantum 70 adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen!' dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque constiterant, et victa dabat iam terga Cupido.